The Holy Rosary (Latin)

The Blessed Mother Photo credit: Hannah Badeer

  1. Make the Signum Crucis and say the Credo
  2. Say the Pater Noster
  3. Say three Ave Marias
  4. Say the Gloria Patri
  5. Say the Domine Jesu
  6. Announce the First Mystery; then say the Pater Noster
  7. Say ten Ave Marias while meditating on the Mystery
  8. Say the Gloria Patri
  9. Say the Domine Jesu
  10. Announce the Second Mystery; then say the Pater Noster Repeat 6 and 7 and continue with Third, Fourth and Fifth Mysteries in the same manner
  11. Say the Salve Regina

Signum Crucis - In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Credo - Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Pater Noster - Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.

Ave Maria - Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen

Gloria Patri - Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Domine Jesu - Mi Iesu, indulge peccata nostra, conserva nos ab igne inferni, duc omnes ad cæli gloriam, præcipue tua misericordia egentes.

Salve Regina - Salve, Regina, mater misericordiae: vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen.